Hľadaný výraz: Rut 1,11-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Quibus illa respondit: “ Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? 12 Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios, 13 numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me ”.

1

mail   print   facebook   twitter